- PEDEPULVEROSI
- PEDEPULVEROSIin LL. Burgorum Scoticorum c. 120. Si burgenses mercatores et Pedepulverosi. Gall. Piepoudreux. Angl. Dustie foote, ibid. c. 134. advene sunt. extranei. Hesychio, Κονιορτόποδες, ἀγροίκοι, ἐργάται. Cicero, l. 1. de Inv. Tum verisimilia, hôc modô: si multus erat in calceis pulvis, ex itimere eum venire opertebat, etc. Habebant autem hi Curiam peculiarem, in publicis nundinis, quam Pedis pulverizati vocant Cowellus Instit. Iur. Angl. tit. 1. §. 2. et Spelroannus, Anglivero Piepouder: sicdictam, quod in ea Pedepulverosorum sex extraneorum, Mercatorum praesertim, negotia et causae de plano et summarie dirimantur. Christophorus de S. Germano de Consuetud. Regni Angl. c. 5. In omnibus nundinis, habetur quaedam Curia, eisdem feriis incidens, qua vocatur Curia pedis pulverisati, quae solum tenebitur durante tempore feriarum illarum, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.